- ZEUXIS
- ZEUXISHeracleotes, pictor suâ aetate, nempe Olympiad. 78. maximus. qui, teste Plin. l. 35. c. 9. tantas opes acquisivit, ut in ostentatione earum Olympiae, aureis literis in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentârit. Potea donare opera sua. inter quae Umbrae eminebant, instituit, quod ea nullô satis dignô pretiô permutari posse diceret. Aequales eius et aemuli fuêre, Timanthes, Androcydes, Eupompus, et Parrhasius, cum quo descendisse in certamen traditur. Idem fertur pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolarent aves, eâdem ingenuitate processit iratus operi, ac dixit: Uvas melius pinxiquam puerum, nam si et hunc consuromâssem, aves timere debuerant. Etiam pinxit Penelopes et Helenae simulacrum, teste Plin. l. 35. c. 10. Eius meminit Cicer. l. 2. de Invent. c. 1. Plutarch. in Pericle, etc. Vetulam, a se exacte pictam, intuens, risu nimiô crepuit. Unde priscum:Nam quid modus facturus risu deniqueNisi pictor fieri vult, qui risu mortuus est!Nic. Lloydius. Helenam eius, quod amplum ex hac picturalucrum is reportaret, Ε῾ταῖραν, i. e. Meretricem, vocâsse Graecos, narrat Aelianus. Hist. Var. l. 4. c. 12. Ipse eam cum pinxisset, quid deopere homines censuri essent minime exspectandum ratus: protinus hos versus adiecit, ex Iliad. γ. v. 156.Οὐ νέμεσις Τρῶας καὶ ἐυκνήμιδαςΑ᾿χαιοὺςΤοιῇ δ᾿ ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεαπάχειν,Α᾿ινῶς ἀθανάτοισι θεῆς ἐις ὦπα ἔοικεν.Vide Val. Maxim. l. 3. c. 7. ex. ext. 3. et Ioh. Meursium, Comm. in Lycophr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.